[258] EPISTOLA LVIII.

IUSTUS LIPSIUS

THEODORO CANTERO

S. Dico.

Et literas tuas accepi, & librum, quem antea ad te miseram: de quo tardius remisso
est, quod excuses: uti enim jure omnibus meis potes, cum voles, & quamdiu voles.
Arnobium tuum serio seduloque imprimi gaudeo, &, nisi fallor, intra paucas eum septimanas habebimus ; nisi quid tamen PLANTINI moribus impediat, quem nuntio tibi duas jam septimanas •καμυειν και μοχθηρως διτιθεασθαι• ut quidem ex literis Moreti generi ejus cognovi. De Agellio meo abjeci cogitationem. Ecce enim tibi ex transverso CARRIO, qui Lutetiae illum edit apud Somnium. Atqui nec ego in illum, nec PLANTINUS in istum incurrere volumus. Academiae & Ecclesiae nostrae res ex quo melius, quam ex VULCANIO nostro intellexeris? Quo licebit dies aliquot fruere Vale, & amicos saluta; convictores etiam meos, si usu veniet, eorumque parentes. Lugduni Bat. VIII. Kal. Sext. MDLXXXII.